Skip to the text

Capitulum 27

De diversis compunctionum qualitatibus.

EST autem difficultas non parva, indagare qualiter et quibus modis compunctiones hæ procedant de interioribus animæ. Frequenter enim fluctus seu exuberantia saluberrimæ compunctionis emergit propter ineffabile gaudium alacritatemque mentis, ita ut etiam prorumpat in quosdam clamores præ immensitate intolerabilis gaudii, et cordis jucunditas exsultationisque magnitudo penetret cellam Fratris vicini. Interdum autem intra secretum profundæ taciturnitatis absconditur tanto silentio, ut stupor repentinæ illuminationis excludat omnem penitus sonum vocis, et mens intus contineat omnes sensus attonitos, vel admittat*, et desideria sua effundat inenarrabilibus gemitibus coram Deo. Vicissim vero repletur mens tanta compunctionis abundantia et dolore, ut non queat eam digerere aliter quam lacrimarum effusione.* amittat

Chapter 213 of 499