Skip to the text

Capitulum 17

De quatuor orationum speciebus a Christo effusis.

C HRISTUS in Evangelio dignatus est nobis initiare quatuor species istas orationum, implens in hoc quod de ipso est scriptum: Quæ cœpit Jesus facere et docere.1 Obsecravit namque quum dixit:2 Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; vel illud quod cantatur in Psalmo ex ejus persona: Deus, Deus meus, respice in me;3 quare me dereliquisti? Oravit quum ait: Pater, ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti4

Joann. XVII, 19. mihi ut facerem; et rursus, Ego pro eis sanctifico me ipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Postulavit quoque dicendo: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant gloriam meam quam dedisti mihi;5 et rursus, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Denique gratias egit, dicendo: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc, etc.;6 et iterum, Pater, gratias ago tibi, quia audisti me, etc. Quamvis autem Salvator suo exemplo docuerit, juxta modum nunc allegatum, has quatuor orationum species posse offerri sigillatim diversoque tempore, nihilo minus suo informavit exemplo omnes species istas posse pariter comprehendi in supplicatione perfecta: quod patet per orationem quam copiosissime legitur effudisse in sermone post Cœnam, ut in evangelio S. Joannis scribitur.7 Quod quia prolixum esset ex textu illo per singula demonstrare, diligens inquisitor poterit edoceri ex serie textus quod verum sit istud. Quod et Apostolus in epistola ad Philippenses evidenter expressit, ubi ponit has quatuor species, ordine aliqualiter permutato, ostendens quod quatuor simul sint offerendæ sub ordine et forma unius supplicationis perfectæ, quum ait:89 In omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum; per quod voluit nos specialiter erudire quod in oratione debeat gratiarum actio cum postulatione misceri.

Footnotes

  1. Act. i, 1. ↩

  2. Matth. xxvi, 39. ↩

  3. Ps. xxi, 2. ↩

  4. Joann. xvii, 4. ↩

  5. Ibid. 24. ↩

  6. Matth. XI, 25. ↩

  7. Luc. XXIII, 34. ↩

  8. Matth. XVII. ↩

  9. Joann. XI, 41. ↩

Chapter 203 of 499