Capitulum 18
De Oratione dominica.
HAS itaque supplicationum species sequitur adhuc sublimior atque præclarior status, qui formatur Dei solius contemplatione et caritatis ardore, per quem mens resoluta et ignita dilectione Omnipotentis, familiarissime loquitur Deo, velut proprio patri, pietate peculiari.1 Quem statum nos debere diligenter exquirere, forma Orationis dominicæ instruit, dicens: Pater noster; per quod voce propria confitemur universorum Deum ac Dominum esse patrem nostrum, et quod de conditione servili simus assumpti in adoptionem filiorum.2 Sic adjicimus: Qui es in cœlis; ut abhorrentes habitationem vitæ præsentis, qua degimus in hac terra, tanquam peregrinationem nos longissime separantem a Patre ac Domino nostro, properemus desiderio maximo ad regionem cœlestem, in qua Patrem nostrum habitare fatemur;3 nec aliquid committamus quod faciat nos indignos nobilitate tantæ adoptionis, et privet nos tanquam degeneres hereditate ejus paterna, imo et iram et severitatem suæ justitiæ faciat nos velut ingratos incurrere. In quem filiorum gradum ordinemque promoti, statim ardebimus pietate quæ in bonis est filiis, ut jam totum extendamus affectum non pro utilitatibus nostris, sed pro gloria Patris nostri cœlestis, dicendo atque orando: Sanctificetur nomen tuum; per quod testamur quod desiderium nostrum ac gaudium sit gloria Patris nostri cœlestis, imitantes in hoc Christum qui dixit: Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit;4 qui autem quærit gloriam ejus qui misit illum, hic verax est, et injustitia in eo non est. Præterea Paulus hoc repletus affectu, optavit fieri anathema a Christo, ut ejus familia multiplicaretur, atque ad gloriam Patris cœlestis accresceret salus totius Israeliticæ plebis.5 Securus enim concupivit interire pro Christo, quoniam novit neminem posse spiritualiter mori pro vita. Hinc denuo dixit:6 Gaudemus quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Et quid mirum si Vas electionis optavit fieri anathema a Christo pro gloria Dei, pro fratrum suorum salute, pro privilegio gentis, quum et Michæas propheta vellet mendacem se fieri et ab inspiratione propheticæ gratiæ alienari, dummodo plebs Judaica evaderet plagas et captivitates quas ei prædixerat: Utinam, inquiens, essem vir non habens spiritum, et mendacium potius loquerer.7 Ut qui scit actibus suis retribuendam esse non palmam, sed pœnam a judice.
Moysis prætermittamus affectum, qui non renuit cum fratribus suis interire, dicendo: Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum magnum; aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro quem scripsisti.8 Porro quod dictum est, Sanctificetur nomen tuum, potest etiam congruenter sic accipi:9 nostra perfectio seu sancta conversatio est sanctificatio Dei. Itaque, Sanctificetur nomen tuum; id est: O Pater, tales nos fac, ut mereamur intelligere sanctificationem tuam quanta sit, et capere eam, ut sanctus appareas in nostra conversatione spirituali. Quod tunc efficaciter impletur in nobis, quando homines vident opera nostra bona, et glorificant Patrem nostrum qui in cœlis est.10
Footnotes
Chapter 204 of 499