Capitulum 5
De causis quibus mens nostra gravatur.
ADVERTENDUM tamen ex quibus causis dixit Salvator mentem nostram gravari. Non enim posuit adulteria, fornicationes, homicidia, blasphemias aut rapinas, quæ nullus ignorat damnabilia esse atque mortalia; sed crapulam et ebrietatem, sæcularesque curas, quæ nullus hominum mundanorum cavet aut damnabilia judicat, in tantum ut etiam (quod pudet exprimere) quidam qui se monachos nuncupant, implicentur vitiis illis tanquam innoxiis et item utilibus. Quæ tria secundum litteram facta quamvis aggravent animam, et a Deo separent eam ac deprimant ad terrena, faciliter tamen vitantur : præsertim a nobis qui tam longa remotione disjungimur ab omni conversatione hujus sæculi, nec ullam penitus occasionem habemus immiscendi nos curis humanis, aut crapulis vel ebrietatibus.1 Verumtamen est alia quoque crapula et ebrietas spiritualis quæ difficilius evitatur, sollicitudoque sæcularis quæ frequenter involvit nos, etiam in solitudine constitutos, post abrenuntiationem omnium facultatum nostrarum perfectam, et abstinentiam vini ac epularum cunctarum, de quibus ait Propheta : Expergiscimini qui ebrii estis, et non a vino;2 et alius : Obstupescite, inquit, et admiramini, fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate.3 Cujus ebrietatis vinum consequenter necesse est esse, juxta Prophetam, fel seu furorem draconum.4 Et de qua radice procedat hoc vinum advertite : Ex vinea, inquit, Sodomorum vinum eorum, et sarmentum eorum de Gomorrha.5 Vis item agnoscere fructum vitis istius et germen hujus sarmenti ?6 Uva, ait, eorum, uva fellis, botrus amaritudinis ipsis. Quibus omnibus erit cor nostrum prægravatum crapula ebrietatis magis nociva, absque ebrietate vini et affluentia omnium epularum, nisi fuerimus a cunctis vitiis expiati atque ab omni vitiorum crapula sobrii. Quod enim sæculares curæ interdum cadere possint in nos qui nullis mundi hujus actibus admiscemur, manifesta ratione monstratur secundum regulam seniorum, qui definierunt ad sæcularem sollicitudinem pertinere quidquid excedit quotidiani victus necessitatem et inevitabilem carnis usum. Verbi gratia, si voluerimus duos solidos acquirere majori labore ac opere, quum possimus uno solido necessaria obtinere ; vel si procuremus nobis fieri tunicas tres aut quatuor, quum duæ sufficiant ad usum diei ac noctis; quumque sufficiat cella una aut duæ ad inhabitandum, construamus quatuor cellas aut quinque, et has magis ornatas et capaciores quam necessitas exigit, delectati amplitudine ipsa et ambitione mundana, præferentes ac imitantes passionem libidinis in quibus valemus. Quod manifestissima experimenta docuerunt non fieri sine dæmonum instinctu.
Footnotes
Chapter 192 of 499