Skip to the text

Capitulum 21

De pane supersubstantiali vel quotidiano.

DEINDE oramus:1 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.2 Et pro « supersubstantialem » Lucas ponit « quotidianum ». Unde Matthæus dicendo « supersubstantialem », significat nobilitatem substantiæ hujus panis, qua sublimitas magnificentiæ et sanctificationis ejus excedit omnem creatam substantiam. Porro Lucas dicendo « quotidianum », expressit usum et utilitatem panis istius.3 Quum enim ait « quotidianum », ostendit quod nullo die valeamus spiritualem vitam habere aut agere sine ipso. Quum dicit « hodie », ostendit eum sumendum quotidie, nec sufficere sumptionem ejus hesternam, nisi tribuatur nobis etiam hodie. Admonet quoque nos quotidiana indigentia hujus panis, quod omni tempore debeamus orationem istam effundere, quum nullus sit dies quo non indigeamus esu et perceptione istius panis interiorem nostrum hominem roborantis. Licet quod dicitur « hodie », possit referri ad totum tempus vitæ præsentis, ut sit sensus : O Pater, præsta nobis hunc panem quamdiu commoramur in sæculo isto ; novimus namque quod præstabis in futuro his qui eum promeruerint a te, sed rogamus ut eum nobis largiaris hodie, quoniam nisi quis meruerit eum in vita hac, non poterit esse particeps ejus in vita æterna.

Footnotes

  1. Ibid. 11. ↩

  2. Luc. xi, 3. ↩

  3. Is. xlvi, 10. ↩

Chapter 207 of 499