Skip to the text

Capitulum 30

Quod lacrimæ non sint extorquendæ, quando non oriuntur spontanee.

VERUMTAMEN effusio lacrimarum non debet sic extorqueri ab his qui transierunt in affectum virtutum; neque magnopere affectandi sunt fletus hominis exterioris: qui etsi fuerint utcumque producti, nunquam pertingere poterunt ad illam lacrimarum spontaneam ubertatem. Nam animum supplicantis distrahentes conatibus seu extorsionibus suis, dejicient ac demergent eum in ima, atque ab illa cœlesti sublimitate deponent in qua mens orantis attonita inavertibiliter est figenda, compellentque animum languere et occupari circa guttulas lacrimarum steriles ac coactas, relaxata precum suarum intentione et affectione.

Chapter 216 of 499