Skip to the text

Capitulum 10

De ordine specierum orationis.

PROPTEREA primo considerandæ sunt proprietates nominum horum, et discutiendum est quid intersit inter orationem et obsecrationem ac postulationem. Deinde scrutandum an species istæ orationum sint pariter offerendæ, an sigillatim. Tertio, an ordo specierum istarum ab Apostolo dispositus innuat aliquid speciale ac instruat auditorem, an distinctio ista sit simpliciter accipienda, æstimando quod Apostolus sine speciali ratione expresserit species orationis ordine tali : quod mihi absurdum videtur. Non enim putandum est Spiritum Sanctum aliquid per Apostolum protulisse passim aut sine idonea ratione.1 Ideo singula retractemus ordine eodem quo cœpimus, si dederit Dominus.

Footnotes

  1. Eccle. v, 4, juxta LXX. ↩

Chapter 197 of 499