Skip to the text

Capitulum 28

Interrogatio de eo quod non sit in nostra potestate lacrimarum effusio.

GERMANUS : Ultimum istum compunctionis affectum etiam parvitas nostra ex parte aliqua novit. Frequenter enim ex recordatione delictorum meorum me lacrimante, ita vegetatus sum subito hoc ineffabili, ut præfatus es, gaudio, visitante me Domino, ut lætitiæ magnitudo dictaret mihi non debere me desperare veniam peccatorum meorum. Quo statu reor nihil sublimius esse in vita ista, si recuperatio ejus subjaceret nostro arbitrio. Interdum namque cupiens totis viribus me excitare compunctionibus lacrimarum, et statuens ante oculos meos universa peccata mea, revocare non valeo illam fletuum ubertatem, et ita oculi mei instar durissimi saxi durantur, ut nulla lacrimæ gutta possit distillare ex eis. Ideo quantum in lacrimarum effusione exsulto, tantum doleo quod eas recuperare nequeo, quando et quantum voluero.

Chapter 214 of 499