Skip to the text

Capitulum 6

De visione cujusdam senis quam vidit de inquieta Fratris cujusdam operatione.

QUUM enim quidam probatissimus seniorum transiret juxta cellam Fratris hac passione et animi ægritudine laborantis, utpote qui desudabat quotidiano proposito cum inquietudine cordis ad ædificandum ac reparandum superflua, vidit Fratrem illum confringere saxum durissimum cum malleo gravi. Vidit quoque Æthiopem Fratri adstantem et simul cum eo junctis manibus percutientem, qui etiam ignitis facibus instigavit Fratrem ad operis istius instantiam. Quo viso, senex diutissime substitit admirans pessimi dæmonis improbam instigationem, et tantam Fratris illius illusionem. Quumque Frater nimia lassitudine fractus vellet quiescere et operi finem imponere, instigante dæmonio animatus, resumpsit denuo malleum et cœptum opus continuare non desiit, ita ut diabolicis incitamentis accensus, non sentiret tanti laboris importunitatem. Tandem senex ludificatione dæmonis tam dira commotus, divertit ad Fratris cellam, salutavitque eum dicens: Quid est, Frater, quod agis? Et Frater: Laboramus, inquit, contra durissimum saxum istud, et vix potuimus illud conterere. Cui senex: Bene dixisti, Laboramus et vix potuimus; non enim solus istud egisti, sed fuit alius tecum quem non vidisti, qui fuit tibi in opere isto violentissimus quidam impulsor potius quam adjutor.

Hinc abstinentia seu cessatio ab illis negotiis quæ exercere non possumus, etiam si velimus, et despectio rerum illarum quarum appetitio faceret nos prima fronte reprehensibiles tam apud spirituales viros quam apud sæculares homines, non satis ostendunt vitium sæcularis ambitionis nostris mentibus non inesse; sed dum etiam rigida mentis districtione respuimus illa quæ nostræ suppetunt potestati, et cum quadam honestate videntur posse haberi. Et revera non minus aggravant mentem ea quæ parva videntur ac minima (et quæ cernimus indifferenter admitti ab his qui nostræ sunt professionis), quando superflue admittuntur, quam illa majora quæ juxta suum modum inebriare solent sæcularium corda; nec sinunt monachum, omni terrena fæce seu affectione deposita, respirare pure ad Deum, in quo semper fixa esse debet tota intentio: quum tamen modica separatio a summo et incomparabili bono reputanda sit monacho tanquam mors præsens perniciosissimusque interitus. Porro quum mens fundata fuerit in tranquillitate præfata atque a nexibus omnium passionum carnalium absoluta, et illi uni ac summo bono adhæserit tenacissima intentione, implebit apostolicum illud: Sine intermissione orate; et, In omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione.1 Nempe sensu mentis absorpto in hac puritate, et eodem reformato de situ terreno ad similitudinem spiritualem atque angelicam, quidquid in se receperit, egerit, sive tractaverit, erit oratio quædam purissima.2

Footnotes

  1. 1 Tim. II, 8. ↩

  2. 1 Thess. v, 17. ↩

Chapter 193 of 499