Capitulum 15
Utrum quatuor species orationis sint unicuique necessariæ sigillatim et vicissim, an omnibus et simul.
EX his quatuor speciebus orationis solent generari diversæ occasiones supplicationum. Novimus enim sæpissime preces ferventissimas et ignitas prodire de specie obsecrationis quæ nascitur ex peccatorum compunctione; similiter de statu orationis quæ profluit ex fiducia oblationum et consummatione votorum juxta conscientiæ puritatem, atque de postulatione quæ ex caritatis procedit fervore;1 itemque de gratiarum actione quæ generatur ex consideratione beneficiorum et magnitudinis ac pietatis divinæ: ita ut constet omnes præfatas orationis species necessarias utilesque consistere cunctis hominibus, sic quod in eodem viro variatus affectus emittat nunc quidem puras ac ferventissimas supplicationes obsecrationum, nunc orationum, nunc postulationum. Verumtamen prima species orationis peculiarius pertinere videtur ad incipientes, qui adhuc remordentur memoria atque aculeis vitiorum suorum; secunda ad proficientes, qui ex appetitu et profectu virtutum in quadam mentis sublimitate consistunt; tertia ad perfectos, qui operibus adimplentes perfectionem votorum suorum, caritatis fervore ac studio provocantur intervenire pro aliis ex consideratione fragilitatis eorum; quarta ad eos qui purissima mente retractant singulares munificentias miserationesque Dei quas jam ante contulit, aut in præsenti largitur, vel præparat et conferet in futuro, et rapiuntur ferventissimo corde ad illam orationem ignitam quæ nec comprehendi nec exprimi potest ore humano, omni pœnali conscientiæ spina de corde expulsa. Interdum tamen mens in illum verum puritatis affectum profecta, quum in eo cœperit radicari, solet hæc omnia simul concipere, et cuncta pervolitans instar incomprehensibilis ac rapacissimæ flammæ, fundit ad
Deum ineffabiles vigoris purissimi preces: quas ipse Spiritus gemitibus inenarrabilibus interpellans, ignorantibus nobis ad Deum mittit, tanta concipiens in illius horæ momento ineffabiliterque in supplicatione perfundens, ut mens non valeat ea alio tempore, non dicam ore proferre, imo nec recordari.2 Hinc est quod in quocumque statu quis positus, effundit aliquando puras intentasque preces. Qui enim adhuc constitutus est sub pœna terroris ac metu examinis ex consideratione futuri judicii, exsistens de illo primo ac humili ordine, ita vicissim ad horam compungitur, ut non minori spiritus alacritate repleatur de obsecrationis pinguedine, quam ille qui per cordis puritatem contemplans atque percurrens liberalitatem ac beneficia Dei, ineffabili jucunditate resolvitur. Nam juxta Christi sententiam, incipit plus amare, quia cognoscit sibi plus esse dimissum.3
Footnotes
Chapter 201 of 499