Skip to the text

Capitulum 32

De exauditionis indicio.

Q UUM nulla hæsitatio interpellaverit sive pulsaverit nos orantes, nec quadam desperatione dejecerit petitionis nostræ fiduciam, si in ipsa orationis effusione senserimus nos obtinuisse quod postulamus, non dubitemus quin preces nostræ efficaciter ad Deum pervenerint. Tantum enim quis merebitur exaudiri et obtinere, quantum crediderit inspici se a Deo, vel Deum posse præstare. Irretractabilis namque est sententia Christi dicentis : Quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et venient vobis.1

Footnotes

  1. Marc. xi, 24. ↩

Chapter 218 of 499