Skip to the text

Capitulum 33

Objectio, quod prædicta exauditionis fiducia Sanctis tantum conveniat.

GERMANUS : Credimus istam exauditionis fiduciam emanare de conscientiæ puritate. Sed qualiter nos possumus eam habere, quorum corda pungit adhuc peccati spina, qui non habemus propria merita nobis patrocinantia, quibus fiducialiter præsumamus orationes nostras esse exaudiendas ?

Chapter 219 of 499