Capitulum 34
Responsio de diversis exauditionum causis.
ISAAC : Evangelica atque prophetica contestantur eloquia, quod diversæ sint causæ exauditionum, juxta animarum diversum ac varium statum. Habes enim signum exauditionis ex consensione duorum aut trium fratrum, auctoritate Christi, qui ait : Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo.1 Habes aliam exauditionis fiduciam in plenitudine fidei, quæ grano sinapis assimilatur, sicut ait Salvator : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc, et transibit; et nihil impossibile erit vobis.2 Habes et aliam exauditionis fiduciam ex assiduitate orationum, quam sermo divinus vocat importunitatem propter indefessam petitionum perseverantiam, juxta illud : Amen, amen dico vobis, quia si non propter amicitiam, saltem propter ejus improbitatem surget, et dabit ei quantum opus habet.3 Habes et aliam ex largitione eleemosynarum : Abscondite, inquit, eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te ad Dominum in tempore tribulationis. Habes aliam in emendatione vitæ et operibus misericordiæ, quemadmodum scriptum est :4 Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Et post pauca, quibus infructuosum jejunium increpatur, subjungitur : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet, Ecce adsum. Denique magnitudo tribulationum facit aliquando exaudiri, secundum illud :5 Ad Dominum quum tribularer clamavi, et exaudivit me;6 et iterum, Ne afflixeris advenam, quia si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
Videtis ergo quam multis modis obtineatur gratia seu fiducia exauditionis, ut nemo desperatione conscientiæ suæ frangatur a spe impetrandi salubria et æterna. Ut enim ex consideratione miseriarum nostrarum concedam nos esse destitutos cunctis virtutibus et actibus virtuosis jam memoratis, nec habere nos illam laudabilem duorum consensionem, nec fidem tantam quæ grano sinapis comparatur, nec opera pietatis quæ describit Propheta; tamen habere valemus importunitatem orationis, quæ suppetit omni volenti, per quam Dominus repromittit se daturum quidquid fuerit postulatum. Hinc absque hæsitatione infidelitatis insistendum est precibus, nec est dubitandum ab aliquo quin assiduitate earum obtinere poterimus quidquid salubriter deprecati fuerimus. Dominus namque volens præstare cœlestia et æterna, hortatur nos ut coarctemus eum quodammodo nostra importunitate, qui importunos non solum non despicit nec refutat, sed etiam invitat et laudat, ac pie promittit daturum se eis quidquid perseveranter oraverint :7 Petite (inquiens) et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.8 Et iterum : Omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis, et nihil impossibile erit vobis.
Propterea si universæ exauditionum causæ præfatæ nobis deficiunt, animet importunitatis instantia, quæ absque ulla difficultate meriti ac laboris sita est in potestate cujuscumque volentis. Merito autem supplicans quisque exaudiendum se dubitet, quum de sua exauditione dubitaverit. Porro quod infatigabiliter sit orandum, docemur et illo beati Danielis exemplo, qui exauditus a prima die qua cœpit orare, consequitur suæ petitionis effectum post vicesimum primum diem.9 Unde et nos non debemus cessare ab orationum nostrarum continuatione, quamvis senserimus nos tardius exaudiri. Nam forsan gratia exauditionis differtur utiliter dispensatione divina, vel angelus portaturus ad nos beneficium Dei, egressus a facie Omnipotentis, resistente diabolo retardatur : quem certum est non posse ad nos deferre munus optatum, si invenerit nos cessare a prosecutione petitionis inceptæ. Quod et præfato Prophetæ accidere procul dubio potuisset, nisi virtute præcipua continuasset seu protelasset suam orationem usque ad vicesimum primum diem.
Nulla igitur desperatione frangamur a confidentia fidei hujus, dum nequaquam sentimus obtinuisse nos postulata, nec ambigamus de promissione Christi dicentis : Omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. Denique pensare debemus sententiam S. Joannis evangelistæ, qua dubitatio hujus inquisitionis solvitur evidenter. Nam ait : Hæc est fiducia quam habemus ad Deum, quia quidquid petierimus secundum voluntatem ejus, audit nos.10 Itaque jussit nos habere plenam et indubitatam exauditionis fiduciam, in his tantum quæ consonant seu concordant voluntati divinæ, non commodis nostris temporalibusve solatiis. Quod etiam in Oratione dominica admiscere jubemur, dicendo :11 Fiat voluntas tua; tua, inquam, non nostra. Præterea si advertimus illud apostoli Pauli :12 Quid oremus sicut oportet, nescimus; cognoscimus quod interdum rogamus ea quæ nostræ contrariantur saluti, quæ nobis utilissime denegantur ab eo qui utilitates nostras rectius atque veracius intuetur quam ipsimet. Quod certum est contigisse et Paulo apostolo, quum oravit auferri a se angelum Satanæ, qui fuerat ei utiliter applicatus a Domino ut eum colaphizaret, quemadmodum ad Corinthios ait :13 Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur.14 Quod et Christus insinuavit orans ex persona humanitatis assumptæ, ut daret nobis formam orandi suo exemplo, quum dixit : Pater, si possibile est, transeat a me calix iste, verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu;1516 quum utique voluntas ejus non discreparet a Patre. Venerat namque salvare quod perierat, et dare animam suam redemptionem pro multis; de qua ipse fatetur : Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.17 Ex cujus persona ait et David in psalmo tricesimo tertio, de unitate voluntatis suæ quam jugiter possidebat cum Patre :18 Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui.19 Nam et de Patre sic legimus : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret;20 de Filio quoque : Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris.21 Cui concordat quod fertur de Patre : Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.22 Sic et de Filio legitur : Oblatus est, quia ipse voluit. Sicque probatur quod Patris et Filii sit una voluntas, ita ut etiam una atque indissona operatio Patris ac Filii designetur fuisse in ipsius Filii resurrectione, quam sicut Apostolus Patri adscribit, dicendo :23 Et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis; sic Filius eam adscribit sibimetipsi : Solvite, inquiens, templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.24 Propterea nos edocti prætactis Christi exemplis, debemus cunctas nostras obsecrationes simili modo concludere, adjungendo eis semper hanc vocem: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Postremo satis constat quod ille ternarius numerus orationis qui fieri solet in congregationibus Fratrum ad concludendam synaxim, observari non possit ab eo qui intento animo non orat.
Footnotes
-
Matth. xviii, 19. ↩
-
Matth. xvii, 19. ↩
-
Luc. xi, 8. ↩
-
Is. LVIII, 6. ↩
-
Ps. cxix, 1. ↩
-
Exod. xxii, 21, 27. ↩
-
Luc. xi, 9. ↩
-
Matth. xxi, 22; xvii, 19. ↩
-
Dan. x, 12, 13. ↩
-
1 Joann. v, 14. ↩
-
Matth. vi, 10. ↩
-
Rom. viii, 26. ↩
-
II Cor. xviii, 11; xx, 28. ↩
-
II Cor. xii, 8, 9. ↩
-
Matth. xxvi, 39. ↩
-
Matth. xxvi, 39. ↩
-
Joann. x, 18. ↩
-
Galat. i, 4. ↩
-
Ps. xxxix, 9. ↩
-
Joann. iii, 16. ↩
-
Is. liii, 7. ↩
-
Rom. viii, 32. ↩
-
Galat. i, 1. ↩
-
Joann. ii, 19. ↩
Chapter 220 of 499