Capitulum 35
De oratione intra cubiculum et clauso ostio facienda.
ANTE omnia observandum est evangelicum illud præceptum, ut intrantes in cubiculum nostrum, clauso ostio oremus Patrem nostrum:1 quod ita implebimus. Nam intra cubiculum supplicamus, dum abstrahentes cor nostrum ab omni cogitationum strepitu sollicitudinumque tumultu, offerimus Deo preces nostras familiariter et secrete. Rursus ostio clauso oramus, dum labiis clausis cum omni silentio supplicamus Deo, qui scrutator est cordis, non vocum. In abscondito oramus, quando orationes nostras pandimus soli Deo, corde dumtaxat ac mente intenta, ita ut dæmones non possint agnoscere speciem nostræ petitionis. Hinc cum summo silentio est orandum, non solum ne nostris susurriis seu clamoribus avertamus Fratres adstantes ab attentione orationum suarum, et ne obstrepamus orantium sensibus; sed item ut intentio nostræ orationis lateat inimicos nostræ salutis, qui summe insidiantur orantibus nobis. Sic quippe implebimus illud propheticum quoque præceptum: Ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.2
Footnotes
Chapter 221 of 499