Skip to the text

Capitulum 36

De utilitate brevis ac tacitæ orationis.

OB hoc quoque orandum est frequenter ac breviter, ne adversarius possit inserere aliquid nobis orationi immorantibus. Istud namque est sacrificium verum, quia sacrificium Deo spiritus contribulatus.1 Hæc est salutaris oblatio, ista sunt pura libamina, istud est sacrificium laudis atque justitiæ, istæ sunt veræ pinguesque hostiæ, ista sunt holocautomata medullata quæ a contritis et humiliatis cordibus offeruntur.23 Quæ dum exhibemus attentione ac disciplina qua diximus, possumus efficaci virtute cantare: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.4 Quod et adventus hujus horæ ac noctis admonet opportune nos congrua devotione persolvere. De quo quamvis multa jam videantur prolata secundum nostræ tenuitatis capacitatem, et ista collatio sit diu protracta; tamen juxta dignitatem, subtilitatem ac difficultatem, imo et utilitatem materiæ, modicum credimus dictum.

Postremo his sanctis sermonibus stupefacti potius quam repleti, vespertina synaxi peracta, accepimus modicum somni, sicque ad nostra discessimus, reversuri primo diluculo, supplicaturi pro pleniori horum tractatu, gloriantes tam de præhabitorum adeptione quam de futurorum securitate. Senseramus enim excellentiam orationis esse nobis tantummodo præmonstratam ex disputationibus præinductis; sed non vidimus nos integre percepisse ex illis ordinem ac virtutem quibus acquirenda est atque tenenda perpetuitas seu incessabilitas orationis.

Footnotes

  1. Ps. l, 19. ↩

  2. Ps. lxv, 15. ↩

  3. Ibid. 21. ↩

  4. Ps. cxl, 2. ↩

Chapter 222 of 499