Skip to the text

Capitulum 2

Quare usque ad ultimam senectutem apud eos in monasteriis perseverent.

QUORUM obedientia, perseverantia et humilitas qualiter tam diuturna permaneat, et qua informatione inducantur ad hoc ut usque ad decrepitam senectutem in claustro perseverent, arbitror ante omnia perstringendum. Tanta est enim, ut nullum nostra monasteria ingressum recordemur per unum annum in obedientia tanta vixisse. Ita quod quum initia renuntiationis illorum viderimus, consequens fuisse intelligamus, ut ad tam sublimem perfectionis verticem hujusmodi fundamenta consurgerent.

Chapter 43 of 279