Capitulum 6
Cur vestimenta cum quibus renuntiantes ingressi sunt claustrum, a dispensatore serventur.
PORRO vestimenta quæ deposuit, œconomo, id est dispensatori, ad custodiendum commissa, tamdiu servantur ab eo, donec abbas et Fratres evidenter agnoscant per tentationes et probationes diversas, profectum conversationis et virtutem patientiæ ejus qui renuntiavit. Et si eum in claustro posse durare, atque in cæpto fervore permanere tempore procedente conspexerint, vestimenta illa pauperibus largiuntur. Si vero aliquam murmurationem, aut parvam inobedientiæ culpam ab ipso processisse cognoverint, exuentes eum monasterii vestimentis et prioribus vestibus revestitum expellunt. Nullum etenim fas est cum monasterii vestimentis recedere, nec aliquem illis adhuc indui patiuntur, quem semel a regula suæ institutionis viderint tepuisse. Unde etiam nullis conceditur facultas penitus discedendi, nisi instar servi fugitivi in densissimis noctis tenebris fugiat, aut certe monastico ordine et professione judicatus indignus, expellatur cum confusione et nota coram cunctis Fratribus, prius deposita monasterii veste.
Chapter 47 of 279