Capitulum 9
Quare junioribus imperetur ut seniori suo nil celent de cogitationibus suis.
HIS igitur institutis tanquam quibusdam elementis ac syllabis, festinant instruere eos quos ad perfectionem initiant, per hæc liquide discernentes an fundati sunt humilitate vera, an potius ficta et simulata. Ad quam ut valeant faciliter pervenire, consequenter instruuntur nullam cogitationem in corde eorum prurientem, perniciosa confusione abscondere, sed confestim ut orta fuerit, eam suo patefacere seniori, nec de cogitationum suarum judicio aliquid propriæ discretioni committere, sed credere illud esse bonum aut malum, quod senior definierit esse tale, aut tale. Sicque callidus hostis in nullo circumvenire potest juvenem tanquam ignarum et inexpertum, nec ulla fraude decipere quem videt non propria, sed senioris sui discretione muniri, nec posse persuaderi ut seniori suo abscondat suggestiones suas, ignitaque jacula quæcumque cordi ejus infuderit. Aliter namque versutissimus diabolus juniorem dejicere aut illudere nequit, nisi quum eum per arrogantiam, seu pravam verecundiam, ad cogitationum suarum occultationem induxerit. Generale namque et evidens signum diabolicæ suggestionis et illusionis esse testantur, si eas seniori suo aperire confundantur.
Chapter 50 of 279