Capitulum 3
Quo examine probetur qui in monasterio suscipiendus est.
IGITUR cupiens quis in monasterio recipi, non prius admittitur, quam decem diebus aut longius ante fores remanens, perseverantiam, patientiam, humilitatem ac desiderium mentis suæ per effectum et certa signa monstraverit. Quumque omnium prætereuntium Fratrum genibus provolutus, et ab universis de industria quasi refutatus atque despectus, tanquam qui non desiderio religionis, sed necessitate quadam compulsus, monasterium velit intrare, injuriis quoque et exprobrationibus multis affectus, constantiam suam experimentaliter demonstraverit, et qualis in tentationibus sit futurus per opprobriorum tolerantiam declaraverit, sicque susceptus fuerit explorato et cognito cordis sui ardore; cum diligentia summa inquiritur, ne aliquid ei de pristinis facultatibus suis adhæreat, in tantum ut nec unum retineat nummum. Sciunt enim eum sub regulari disciplina diu stare non posse, nec apprehensurum esse veram humilitatem ac obedientiam, neque cœnobii paupertate ac districtione diu fore contentum, si quidquam pecuniæ in conscientia sua latuerit; sed ubi primo fuerit orta commotio ex quacumque occasione, statim de monasterio fugiet animatus fiducia suæ pecuniæ, velut funda projectus.
Chapter 44 of 279