Capitulum 4
Quare nihil secum inferre permittantur, qui in monasterio suscipiuntur.
IDCIRCO nec pecunias quæ monasterio possunt esse proficuæ, volunt ab eo qui suscipi petit, accipere: ne ex sua collatione inflatus, dedignetur se Fratribus pauperioribus coæquare, atque per hanc elationem ab imitatione humilitatis Christi impediatur; quumque sub disciplina cœnobii nequiverit perdurare, egressus ex illo et tepefactus moliatur sacrilego spiritu, non sine monasterii damno, exigere et recipere ea quæ in principio suæ renuntiationis spirituali fervore succensus contulerat claustro. Quod penitus esse servandum, per multa sunt experimenta edocti. Nam in aliis monasteriis minus cautis quidam simpliciter suscepti, tentaverunt postea cum ingenti blasphemia obtinere restitutionem eorum quæ dederant et in opere Dei erant expensa.
Chapter 45 of 279