Skip to the text

Capitulum 7

Cur in monasterio suscepti, non permittantur statim Fratribus admisceri, sed xenodocho, id est seniori curam peregrinorum advenientiumque habenti, tradantur.

QUUM ergo fuerit quis susceptus, atque præfata perseverantia comprobatus, et propriis vestimentis depositis monasteriali veste indutus; non statim permittitur Fratribus admisceri, sed committitur seniori qui seorsum non longe a monasterii vestibulo habitans, curam habet peregrinorum et advenientium sibi injunctam, eisque omnem diligentiam hospitalitatis et humanitatis impendit. Quumque ibidem integro anno absque ulla querela deserviens, circa peregrinos suum exhibuerit famulatum, imbutus per hæc prima instructione humilitatis ac patientiæ, atque in ea probatus et cognitus longa exercitatione, admiscendus ex hoc congregationi Fratrum, traditur alteri seniori qui decem junioribus præest, quos sibi creditos ab abbate instituit et gubernat, secundum illud quod in Exodo legimus ordinatum per Moysen.1

Footnotes

  1. Exod. XVIII, 21. ↩

Chapter 48 of 279