Skip to the text

Capitulum 10

Quanta obedientia senioribus etiam in naturali necessitate a junioribus exhibeatur.

POST hæc, cum tanta observantia obedientiæ regula custoditur, ut juniores absque superioris sui scitu et permissu non solum non audeant cellam exire, sed nec communi et naturali necessitati satisfacere propria præsumant auctoritate. Sicque festinant sine ulla discussione complere omnia quæcumque fuerint a superiore præcepta, tanquam a Deo sint desuper imperata, ut interdum etiam impossibilia ejus jussa cum tanta fide ac devotione suscipiant, ut tota virtute sine ulla hæsitatione perficere et implere ea nitantur, nec impossibilitatem præcepti propter reverentiam senis attendant. De quorum obedientia particulariter dicere nunc omitto: nam eam paulo post per exempla docere suo loco proponimus, si Dominus dederit nobis per vestras orationes successum. Nunc instituta cetera prosequamur, prætermittentes illa describere quæ in hac regione nequeunt monasteriis tradi, neque ab eis poterunt custodiri, sicut in præfatiuncula nostra facturos nos esse promisimus: quod scilicet indumentis laneis non utantur, sed lineis tantum, nec ipsis duplicibus, quibus præpositus unusquisque suæ decaniæ subministrat alia, quum ea quibus vestiti sunt conspexerit sorduisse.

Chapter 51 of 279