Capitulum 5
Quod hi qui renuntiant, in monasteriis suscepti, propria vestimenta deponant, et ab abbate aliis induantur.
HINC qui recipitur, sic omni pristina sua facultate nudatur, ut nec vestem qua ante induebatur, habere ulterius permittatur; sed coram Fratribus adductus in medium, exuatur propriis et per manus abbatis induatur monasticis vestimentis: ut per hoc advertat se non solum spoliatum omnibus suis rebus præhabitis, verum etiam omni mundana pompa deposita, ad Christi paupertatem atque inopiam descendisse, et se de cetero sustentandum opibus non sua speciali arte acquisitis, nec de pristina sua facultate infideliter reservatis, sed de sanctis ac piis monasterii donis percepturum se esse stipendia suæ militiæ seu necessaria vitæ; et inde se deinceps vestiendum et alendum cognoscens, nec proprium aliquid habere se sciens, discat nihilo minus juxta Christi doctrinam, de crastino non esse sollicitus1, nec erubescat corpori fraternitatis seu Fratribus coæquari, quibus se connumerare et quorum se fratrem nuncupare non erubuit Christus, imo potius glorietur se factum esse consortem domesticis Salvatoris, utpote Fratribus.23
Footnotes
Chapter 46 of 279