Skip to the text

Capitulum 8

Quibus institutis juniores primo exerceantur, ut ad superandas concupiscentias omnes proficiant.

CUJUS senioris hæc erit sollicitudo et eruditio principalis, per quam junior introductus valeat consequenter ascendere summam virtutum perfectionem, ut scilicet primitus doceat eum proprias vincere voluntates. Quem in his studiose et diligenter exercens, hæc de industria illi semper præcipiet, quæ senserit cordi ejus esse contraria. Multis quippe experimentis edocti, affirmant monachum, et maxime juniores, refrenare non posse voluptatem concupiscentiæ suæ, nisi prius per obedientiam mortificare didicerint proprias voluntates. Hinc quoque fatentur eum qui proprias voluntates non didicerit superare, nullatenus posse iram, sive tristitiam, aut spiritum fornicationis exstinguere, nec veram cordis humilitatem, neque cum Fratribus incessabilem unitatem, nec firmam ac diuturnam concordiam posse tenere, nec in cœnobio diutius esse mansurum.

Chapter 49 of 279