Capitulum 1
DE SPIRITU GASTRIMARGIÆ, ID EST GULÆ.
Transitus de institutis monasteriorum ad colluctationem octo principalium vitiorum, id est ad pugnam contra ea.
QUINTUM hunc librum Deo juvante jam compilamus: quia post quatuor libellos de statutis monasteriorum jam editos, proponimus modo arripere colluctationem seu disputationem contra octo principalia vitia, Deo nos adjuvante per vestras orationes. Et primo contra gulam; secundo contra fornicationis concupiscentiam; tertio contra philargyriam, id est avaritiam seu amorem pecuniæ; quarto contra iram; quinto contra tristitiam; sexto contra acediam, quæ est anxietas vel tædium cordis in divinis; septimo contra cenodoxiam, id est vanam gloriam; octavo contra superbiam.
Tuis ergo precibus, o beatissime episcope Castor, nunc abundantius indigemus: ut primo possimus investigare condigne naturas horum vitiorum tam minutas, occultas atque obscuras; deinde causas eorum sufficienter exponere; tertio quoque idonee introducere curationes et remedia eorumdem.
Chapter 85 of 279