Skip to the text

Capitulum 2

Quod sicut causæ vitiorum omnibus insunt, ita ab omnibus ignorentur; et quod ad manifestandum eas indigeamus auxilio Dei.

QUEMADMODUM causæ passionum agnoscuntur statim ab omnibus, quum fuerint patefactæ traditionibus seniorum; ita ab omnibus ignorantur priusquam manifestentur, quum tamen universi vastemur seu impugnemur ab ipsis, atque in omnibus nobis exsistant. Sed confidimus posse nos eas aliqualiter explicare, si intercessionibus vestris dirigatur ad nos sermo Domini per Isaiam prolatus: Ego ante te ibo, et potentes terræ humiliabo; portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam, et aperiam tibi thesauros absconditos et arcana secretorum:1 quatenus verbum jam allegatum, primo humiliet seu prosternat potentes terræ nostræ, id est easdem has noxias passiones quas cupimus expugnare, quæ vindicant sibi dominationem sævissimamque tyrannidem in mortali corpore nostro, et faciat eas nostræ investigationi et expositioni succumbere; sic quoque confringens in nobis ignorantiæ portas, et conterens vectes vitiorum excludentium nos a vera scientia, perducat nos ad arcana secretorum nostrorum, ac juxta Apostolum, revelet nobis illuminatis abscondita tenebrarum, manifestetque consilia cordium:2 ut sic penetrantes purissimis oculis ad obscuras vitiorum tenebras, possimus eas patefacere atque in lucem producere, causas quoque et naturas earum valeamus pandere his qui vel caruerunt eis, vel adhuc obligati seu aggravati sunt ipsis; et ita secundum Prophetam, transeuntes per ignem vitiorum nostras mentes dirissime exurentium, possimus etiam transire confestim illæsi per aquas virtutum exstinguentium vitia ipsa, ac spiritualium remediorum rore perfusi, mereamur puritate cordis perduci ad refrigerium perfectionis.3

Footnotes

  1. Is. xlv, 2, 3. ↩

  2. 1 Cor. iv, 5. ↩

  3. Ps. lxv, 12. ↩

Chapter 86 of 279