Capitulum 24
Quod viderimus in Ægypto indifferenter solvi quotidiana jejunia in nostro adventu.
QUUM de partibus Syriæ intrassemus Ægyptum, cupientes statuta discere seniorum, et miraremur nos cum tanta cordis alacritate suscipi ibi, ita ut usque ad præfixam jejunii horam nulla prorsus servaretur regula refectionis (sicut eramus in monasteriis Palæstinæ edocti), sed quocumque venissemus, quotidiana jejunatio solveretur, legitimis quarta ac sexta feriis demptis; quum sciscitaremur cur quotidiana jejunia indifferenter sic solverent, quidam seniorum sic respondit: Jejunium semper est mecum; vos autem quos statim dimittam, non possum mecum jugiter tenere. Et quamvis jejunium utile necessariumque consistat, voluntaria tamen oblatio est; opus autem caritatis impleri exigit præcepti necessitas. Idcirco in vobis suscipiens Christum, reficere debeo eum; vos vero deducens, potero districtiori jejunio recompensare in me ipso humanitatem, seu jejunii relaxationem, quam Christi amore vobis exhibeo. Non enim possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus; sed quum discesserit sponsus, licite jejunabunt.
Chapter 108 of 279