Skip to the text

Capitulum 4

Testimonium abbatis Antonii, quo docet unamquamque virtutem esse addiscendam ab illo qui eam specialius ac excellentius possidet.

VETUS namque admirabilisque sententia est abbatis Antonii, quod monachus qui post conversionem et perfectionem claustralem nititur fastigia sublimioris perfectionis attingere, atque ad arcem vitæ anachoreticæ pervenire, nequaquam debet universas virtutes ab uno homine, quamvis perfectus sit, velle addiscere. Alius namque scientiæ floribus adornatur, alter virtute discretionis fortius communitur; alius gravitate patientiæ stabilitur, alter humilitate; alter continentia magis fulcitur; alter præfulget simplicitate, alius magnanimitate; ille transcendit alios in vigilando, hic silentium observando, iste in laborando. Ideo monachus spiritualia mella colligere cupiens, debet tanquam prudentissima apis unamquamque virtutem velut flores accipere ab his qui eam familiarius seu eminentius habent, eamque in pectore suo diligenter recondere. Nec debet discutere in quo alter deficiat, sed tantum considerare ac studiose imitari virtutes quas habet. Si enim voluerimus omnes virtutes ab uno colligere et sectari, difficulter aut nunquam invenire poterimus idonea exempla ad imitandum. Nam licet nondum videamus ipsummet Christum in omnibus, qui secundum Apostolum, omnia factus est nobis;1 tamen hoc modo, id est per partes, possumus eum in omnibus invenire. De Christo etenim dicitur: Qui factus est nobis a Deo sapientia, justitia, sanctitas et redemptio.2 Dum ergo in alio reperitur sapientia, in alio justitia, in alio sanctitas, in alio mansuetudo, in alio castitas, in alio humilitas, Christus per unumquemque sanctorum nunc membratim divisus est; concurrentibus vero universis in unitatem fidei ac virtutis, crescit in virum perfectum, perficiens scilicet plenitudinem mystici corporis sui in compage seu unione et proprietate singulorum membrorum.3 In præsenti igitur vita potest Deus esse omnia in omnibus modo quo diximus, id est per partes virtutum (hoc est per diversos gradus et participationes earum), licet nondum sit omnia in omnibus per plenitudinem earumdem, quousque veniat tempus illud quo Deus erit perfecte omnia in omnibus.4

C Quoniam quamvis sit unus finis nostræ religionis, diversæ tamen sunt professiones et vocationes quibus itur ad Deum, sicut plenius ostendetur in Collationibus seniorum. Ideoque forma discretionis et continentiæ requirenda est nobis singularius ab his a quibus videmus virtutes has per gratiam Spiritus Sancti uberius emanare: non quod quisque possit solus acquirere omnia dona quæ in multis divisa sunt; sed ut in his donis quorum possumus esse capaces, tendamus ad imitationem eorum qui ea peculiarius obtinuerunt.

Footnotes

  1. Coloss. III, 11. ↩

  2. 1 Cor. 1.30. ↩

  3. Ephes. IV, 13. ↩

  4. 1 Cor. XV, 28. ↩

Chapter 88 of 279