Capitulum 17
Quod basis seu fundamentum spiritualis agonis consistat in pugna contra gulam.
VIS audire verum Christi athletam ineuntem legitime pugnam agonis? Ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum;1 sic pugno, non quasi aerem verberans; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne aliis prædicans, ipse reprobus efficiar. Vides quod in semetipso, id est in carne sua, tanquam in base firmissima statuerit summam colluctationum, et profectum pugnæ posuerit in sola castigatione et subjectione propriæ carnis? Ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum. Non currit quasi in incertum, quoniam concupiscens cœlestem Jerusalem, fixum habet quo inflexibiliter figat ac dirigat sui cordis intentionem. Non currit in incertum, qui obliviscens posteriora, ad priora extendit se ipsum, ad destinatum seu intentum persequens bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. Ad quod bravium semper dirigens mentis suæ intuitum, atque ad illud toto cordis fervore festinans, fiducialiter exclamavit:23 Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidelem servavi. Et quia se noverat infatigabiliter cucurrisse veloci devotione conscientiæ suæ post odorem unguentorum Christi, atque vicisse certamen spiritualis agonis castigatione propriæ carnis, cum fiducia infert dicendo:4 De cetero reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in die illa justus judex.5 Et ut nobis similem retributionis spem aperiret, si eum imitari in agone cursus istius velimus, adjecit, Non solum autem mihi, sed omnibus qui diligunt adventum ejus:6 pronuntians nos fore participes suæ coronæ in die judicii, si acquirimus victoriam certaminis castigatione proprii corporis, diligentes Christi adventum, non illum dumtaxat adventum qui et nolentibus apparebit, sed etiam istum qui quotidie in sanctis fit animabus. De quo Christus in Evangelio ait: Ego et Pater meus veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus;7 et iterum: Ecce sto ad ostium et pulso;8 si quis audierit vocem meam et aperuerit januam, introibo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.
Footnotes
Chapter 101 of 279