Capitulum 18
Per quæ genera certaminum atque palmarum ascenderit Apostolus ad coronam summi agonis.
NEC tamen Apostolus tantummodo describit se consummasse sui cursus agonem, dicendo, Sic curro, non quasi in incertum: quod specialiter refertur ad suæ mentis intentionem, suique cordis fervorem quo Christum toto sequebatur ardore, cum Sponsa decantans, Post te in odorem unguentorum tuorum curremus;1 et cum Propheta, Adhæsit anima mea post te. Sed etiam protestatur se vicisse aliud genus certaminis, dicens:2 Sic pugno, non quasi aerem verberans;3 sed castigo corpus meum et servituti subjicio. Quod proprie pertinet ad labores continentiæ et ad corporale jejunium, atque ad carnis afflictionem: per quam describens se esse strenuum pugilem carnis suæ, nec exercuisse se contra eam inaniter ictus continentiæ, triumphum quoque pugnæ per sui corporis mortificationem se acquisivisse, contulit, promeruit sive obtinuit immortalitatis coronam incorruptionisque palmam spiritui suo carnis suæ victori, ipsa carne verberibus continentiæ castigata, jejuniorumque cæstibus edomata. Vides legitimum colluctationis ordinem, spiritualium quoque pugnarum eventum, quemadmodum ipse Christi athleta adeptus victoriam de carne rebelli, ea pedibus suis subjecta, efficitur triumphator sublimis? Et idcirco non currit in incertum, quoniam confidebat se protinus ingressurum sanctam cœlestem Jerusalem. Sic pugnat jejuniis et afflictione carnis, non quasi aerem verberans, id est, non inaniter ictus continentiæ porrigens, per quos percutiebat non vacuum aerem, sed spiritus illos qui in eo versantur castigatione sui corporis affligebat. Qui enim dicit, Non quasi aerem verberans, ostendit se aliquos in aere verberare, quamvis non ipsum aerem vacuum, inanem. Et quoniam ista certaminum genera susceperat, et multarum coronarum ditatus stipendiis seu meritis incedebat, non immerito cœpit subire robustorum luctamina hostium; ac prioribus adversariis superatis, cum fiducia clamat et dicit: Jam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus rectores mundi tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus.4
Footnotes
Chapter 102 of 279