Skip to the text

Capitulum 6

Quod non solum vino mens inebrietur.

VENTER quibuscumque cibis refectus seminaria parit luxuriæ, nec mens prægravata cibis aut potibus valet moderate tenere gubernationem atque judicium discretionis. Non sola superfluitas vini solet mentem inebriare, sed cunctarum escarum immoderantia facit eam vacillantem et instabilem, omnique contemplatione integritatis ac puritatis privat eamdem. Audi Dominum, quemadmodum per

A Prophetam reprehendit Jerusalem : Quid peccavit soror tua Sodoma, nisi quia panem suum in saturitate et abundantia comedebat? Et quia per saturitatem panis1 accensi fuerunt ardore inexstinguibili carnis, justo Dei judicio concremati sunt cœlitus igne et sulfure. Quod si illos sola superfluitas panis impulit vitio satietatis ad tantam flagitiorum profunditatem, quid æstimandum de his qui carnes et vinum cum immoderata libertate accipiunt corpore vegetato seu sano, usurpantes sibi non quantum imbecillitas expetit, sed quantum animi concupiscentia suggerit ?

Footnotes

  1. Ezech. xvi, 49. ↩

Chapter 90 of 279