Capitulum 11
Quod concupiscentiæ corporis non exstinguantur nisi cum exstirpatione omnium vitiorum.
IMPOSSIBILE namque est exstingui in nobis ignita corporis incentiva seu fervida desideria carnis, nisi ceterorum quoque principalium vitiorum passiones ac fomites radicitus evellantur : de quibus, Deo donante, infra dicemus singulatim distinctis libellis. Nunc autem propositum nostrum est disputare contra concupiscentiam gulæ, contra quam nobis est primus conflictus. Nunquam igitur poterit ardentes concupiscentiæ stimulos refrenare, qui desideria gulæ nequit reprimere : quoniam castitas interioris hominis consummatione refrenationis gulæ cognoscitur. Nunquam contra robustiores æmulos confidas posse luctari eum, quem videris in leviori conflictu a parvis et infirmioribus adversariis superari. Omnium namque virtutum una natura est, quamvis in multas species atque vocabula dividantur : sicut et auri una substantia est, licet juxta ingenia ac voluntatem artificum dividatur per diversa et varia ac distincta monilium genera. Hinc nullam virtutem perfecte possidet, qui in una earum fuerit superatus, et eam amiserit. Quomodo enim credendus est exstinxisse ferventes concupiscentiæ æstus (qui succenduntur non solum instigatione corporis, sed etiam vitio mentis, puta ex cogitationibus pravis), qui mitigare non potuit aculeos iræ prorumpentes ex intemperantia cordis solius? Aut qualiter putandus est repressisse lascivientes stimulos carnis et animæ, qui simplex peccatum superbiæ non potuit superare? Aut quomodo æstimandus est conculcasse luxuriam carni insertam, qui abdicare non valuit concupiscentiam pecuniarum forinsecus advenientem ac positam, atque a nostra substantia alienam? Denique, qualiter vincet pugnam carnis et animæ contra se invicem, qui curare nequivit passionem ac morbum tristitiæ? Quantalibet sublimitate murorum et firmitate portarum clausarum urbs muniatur, tamen apertione unius postis, quamvis parvissimi, destruetur. Quid enim differt utrum perniciosus hostis intret penetralia civitatis per excelsa mœnia et ampla portarum foramina, an per modicas aperturas?
Chapter 95 of 279