Capitulum 30
Doctrina ejusdem senis de nemine judicando.
HIC idem senex quum instrueret nos ut nullum judicaremus, adjecit tria esse in quibus ipse aliquando Fratres judicavit aut reprehendit. Primum est, quod quidam eorum patiebantur sibi uvam abscindi; secundum, quod sagum habebant in cellulis suis; tertium, quod oleum benedicentes, dabant illud sæcularibus postulantibus ipsum: atque in hæc tria incidisse se dixit. Nam ægritudinem uvæ contraxit, et ea tamdiu consumptus est, donec compulsus tam necessitate doloris quam exhortatione omnium seniorum, eam abscindi permisit. Ejusdem quoque infirmitatis occasione sagum habere coactus est. Ita etiam coarctatus est, circumdantibus eum repente sæcularibus multis, oleum benedicere ac supplicantibus dare (quod præ ceteris exsecrabatur, utpote judicans illud descendere ex ingenti cordis præsumptione), ut aliter eos nequaquam posset evadere, nisi prius summa vi et obtestationibus extorsissent ab ipso ut vasculo olei ab eis accepto manum suam superponeret, et crucis signaculum imprimeret ei. Itaque credentes se benedictionis oleum impetrasse, tandem dimiserunt senem. Per quod eidem seniori manifeste innotuit, quod monachus eisdem causis vitiisque subjaceat in quibus alios judicare præsumpserit. Oportet enim unumquemque tantummodo judicare se ipsum, atque in omnibus circumspecte et caute se custodire; non aliorum vitam et actus discutere, secundum illud præceptum Apostoli : Tu quis es, qui judicas fratrem tuum?1 suo domino stat, aut cadit.
Et : Nolite judicare, ut non judicemini;2 in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. Nam et præter causam prædictam, etiam ob hoc periculosum est judicare de aliis : quoniam ignorantes necessitatem vel causam qua illi agunt recte aut culpabiliter et veniabiliter coram Deo hæc in quibus eos judicamus, invenimur eos temere judicasse; et per hoc committimus non leve peccatum, sentientes aliquid de fratribus aliter quam oportet.
Footnotes
Chapter 114 of 279