Skip to the text

Capitulum 23

Qualis debeat esse monachi cibus.

ELIGENDUS ergo est cibus qui non solum temperet ac minus inflammet ardentes concupiscentiæ æstus, verum etiam qui ad parandum sit facilis, et qui viliori pretio valeat emi, qui etiam conversationi ac esui Fratrum exstet communis. Triplex quippe est species gulæ : una, quæ prævenit horam refectionis legitimam; alia, quæ tantummodo gaudet ingluvie ventris et saturitate escarum; tertia, quæ delicatioribus et comestibilioribus epulis delectatur. Ideo contra gulam oportet monachum tria servare. Primum est, ut legitimum manducandi tempus exspectet; secundum, ut satietati resistat; tertium, ut qualibuscumque vilioribus contentus sit cibis.

Quidquid autem extra consuetudinem et contra communem Fratrum usum quisquam præsumit, hoc antiquissima Patrum doctrina notavit tanquam pollutum morbo vanitatis, et ostentationis vanæque gloriæ. Denique non cognovimus quemquam eorum quos vidimus ceteris præfulsisse merito discretionis atque scientiæ, vel quos gratia Christi præposuit omnibus tanquam splendidissima luminaria ad sequendum, abstinuisse a pane, qui apud eos vilis ac facilis habebatur. Nec unquam conspeximus quemquam eorum qui præfatam regulam declinantes, sectati sunt refectionem olerum seu leguminum, aut pomorum, usu panis relicto, habitum inter probatissimos Patrum, nec etiam gratiam discretionis sive scientiæ consecutum. Nam docuerunt monachum non solum non debere requirere cibos aliis inusitatos, ne conversationis suæ cursus tanquam in manifesto cunctis expositus, pereat morbo gloriæ vanæ inanis factus ac vacuus; sed insuper dicunt communem jejuniorum afflictionem non oportere alicui faciliter propalari, sed quantum fieri potest, abscondi ac tegi. Virtuosius quoque asseruerunt offerre sive impendere virtutem humanitatis ac dilectionis advenientibus Fratribus, quam manifestare eisdem abstinentiæ districtionem atque propositi quotidiani rigorem; et ne attendamus quid nostra voluntas, sive utilitas, aut proprii desiderii fervor exposcat, sed præparemus et gratanter impleamus quod exigit requies aut infirmitas Fratris advenientis.

Chapter 107 of 279