Skip to the text

Capitulum 13

Quod nisi expurgati fuerimus a vitio gulæ, nequaquam pervenire poterimus ad interioris hominis pugnas.

OPORTET nos primo monstrare libertatem nostram spiritualem, subjiciendo carnem nostram spiritui. A quo enim quis vincitur, ejus et servus est;12 et omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Quumque examinatio præsidentis certamini, id est discussio patris spiritualis, invenerit nos nulla fœditate turpis concupiscentiæ inquinatos, nec fuerimus judicati ab eo ut servi carnis, atque ignobiles et indigni Olympiacis colluctationibus vitiorum; tunc poterimus inire certamen contra coævos nostros, id est contra concupiscentias carnis, et motus perturbationesque animæ. Impossibile namque est ventrem saturatum pugnas interioris hominis experiri; nec dignum est robustioribus pugnis tentari eum qui potest conflictu dejici leviori.

Footnotes

  1. II Petr. II, 19. ↩

  2. Joann. VIII, 34. ↩

Chapter 97 of 279