Capitulum 16
Quod monachus non possit perficere spirituales pugnas juxta morem Olympiaci certaminis, nisi superaverit bella carnalia.
ITAQUE concupiscentia ventris et gulæ intuitu spiritualium profectuum superata, quum non fuerimus servi carnis, nec vitiorum infamia inquinati, erimus digni conflictu superiorum certaminum, sicut fit in Olympiacis disciplinis; et talibus præmissis victoriis, idonei erimus certare contra spirituales nequitias, contra quas non conceditur facultas certandi, nisi victoribus tantum, et his qui merentur in spirituali agone contendere. Illud enim est velut solidissimum fundamentum omnium spiritualium præliorum, ut primo superentur desideriorum incentiva carnalium. Nullus enim certat legitime, non domata ac victa propria carne; nec talis poterit in agone confligere, neque coronam gloriæ neque victoriæ gratiam obtinere. Quod si in certamine contra propriam carnem fuerimus superati, protinus repellemur, non sine nota confusionis, a spiritualium conflictu pugnarum, tanquam carnalis concupiscentiæ servi, et ob hoc non præferentes insignia spiritualis libertatis ac roboris. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati.1 Diceturque nobis ab Apostolo cum his in quibus fornicatio invenitur:2 Tentatio vos non apprehendit nisi humana. Non enim meremur experiri graviores nequitiarum cœlestium pugnas acquisito robore mentis, qui subjugare nequivimus fragilem carnem nostram nostro spiritui resistentem. Quod Apostoli testimonium quidam non intelligentes, posuerunt pro indicativo optativum modum, id est: Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Quod manifestum est ab Apostolo dici non affectu optantis, sed pronuntiantis aut exprobrantis.
Footnotes
Chapter 100 of 279