Skip to the text

Capitulum 12

Quod juxta agonem seu concertationem carnalem, imitatio spiritualis agonis seu pugnæ assumenda sit.

QUI in agone contendit, non coronatur nisi legitime certaverit.1 Qui naturales appetitus carnis appetit refrenare, prius festinet vitia extra naturam posita superare. Si enim vim apostolicæ sententiæ volumus experiri, primo debemus agnoscere quæ sint leges ac disciplina mundani agonis, ut sic harum comparatione scire possimus deinceps quid beatus Apostolus hoc exemplo voluerit nos docere qui spirituali agone pugnamus. In certaminibus namque mundanis, quæ secundum eumdem Apostolum, conferunt corruptibilem coronam victoribus, mos iste servatur, ut is qui intendit se præparare ad obtinendam victoriosam coronam immunitatis privilegio decoratam, atque perfecta agonis certamina cupit elaborare, prius ostendat habilitatem ac indolem suæ juventutis et robur exordiorum in Olympiacis ac typicis seu præambulis certaminibus.2 In his enim probantur juniores qui cupiunt mancipari his artibus, tam judicio ejus qui præest certaminibus istis, quam totius populi, an mereantur vel debeant admitti ad eas. Quumque post diligentem examinationem repertus quis fuerit nulla diffamia maculatus, nullo servitutis jugo ignobilitatus, propter quæ reddatur indignus hac arte, vel congressu cum eis qui disciplinam hanc profitentur; inventus etiam fuerit habere digna indicia hujus artis ac roboris, et certans cum junioribus et coætaneis, monstraverit peritiam ac fortitudinem propriæ juventutis; atque proficiens de certamine epheborum, permissus fuerit examine præsidentis congredi seu luctari cum viris perfectis experientia longa probatis, se quoque assidua colluctatione probaverit non solum parem fortitudini illorum, verum etiam inter hos obtinuerit frequentem victoriam: tunc merebitur pervenire ad præclara agonis certamina, in quibus facultas certandi conceditur non nisi victoribus tantum, et his qui decorati sunt stipendiis triumphorum multorum. Si intelleximus exemplum corporalis agonis, ex comparatione ejus debemus agnoscere quæ sit disciplina, ars vel ordo spiritualis certaminis.

Footnotes

  1. II Tim. II, 5. ↩

  2. * Pythiis ↩

Chapter 96 of 279