Capitulum 20
Quod monachus non debeat excedere tempus sumendi cibum, si vult pervenire ad pugnas interiorum certaminum.
IGITUR monachus ad interiorum pugnas certaminum cupiens pervenire, imponat sibi in primis observantiam istam: ut nequaquam de cibo aut potu aliquid accipiat ulla delectatione devictus ante legitimam stationem et horam refectionis communem, aut extra mensam, nec etiam refectione peracta; similiter quoque custodiat regulare tempus atque mensuram somni. Eadem namque diligentia amputandæ sunt istæ lasciviæ mentis, qua resecandum est meretricationis peccatum. Qui enim superfluos gulæ appetitus refrenare non potuit, quomodo valebit exstinguere carnalis concupiscentiæ æstus? Et qui nequivit compescere passiones manifestas ac parvas, qualiter poterit debellare discretionis moderamine passiones occultas, et nullo hominum teste prurientes? Idcirco in singulis motibus et in quolibet desiderio robur animæ comprobatur: quæ si in apertis minimisque cupiditatibus superatur, quid in maximis et fortioribus atque occultis sustineat, propria conscientia unicuique testis est.
Chapter 104 of 279