Skip to the text

Capitulum 9

De mensura castigationum corporis assumendarum, et de remedio jejunii.

MENSURA ergo atque perfectio continentiæ non est colligenda aut accipienda ex sola temporis diuturnitate, neque escarum qualitate dumtaxat, sed ante omnia debito judicio conscientiæ. Tantam enim castigationem debet unusquisque fragilitati suæ imponere, quantam deposcit impugnatio corporeæ delectationis. Utilis quidem est et omnino servanda canonica seu regularis jejuniorum institutio; sed nisi hanc temperantia ciborum fuerit subsecuta, ad integritatis sinceritatem ac punctum non poterit pervenire. Longorum namque jejuniorum afflictio, si eam sequatur saturitas corporis, magis acquirit lassitudinem corporalem, quam castimoniæ puritatem. Integritas quippe mentis cohæret inediæ ventris. Non enim habet castitatis perpetuæ puritatem, qui tenere non satagit jugem temperantiæ æqualitatem, quamvis sint districta jejunia: quia a suo fructu evacuantur, quando superflua rigoris remissio eis succedit, atque in gulæ vitium protinus dilabuntur. Melior est enim rationabilis quotidiana cum moderatione refectio, quam per intervalla dierum longum arduumque jejunium. Immoderata namque inedia non solum debilitat mentis constantiam, sed orationum quoque efficaciam lassitudine corporis impedit et enervat.

Chapter 93 of 279