Capitulum 5
Quod non possit ab omnibus uniformis jejuniorum regula custodiri.
ITAQUE non faciliter observari potest uniformis regula jejunandi ab omnibus, quia nec etiam corpora æque robusta sunt, nec jejunia exercentur solo vigore animi, sicut ceteræ virtutes. Quumque non in sola mentis virtute consistant, sed juxta possibilitatem corporis fiant, talem accepimus informationem circa jejunia observandam, ut juxta dissimilem corporum statum, ætatem, aut sexum, diversum sit tempus et modus ac qualitas jejunandi. Omnibus tamen unus est finis corporalis castigationis, pro continentia mentis omnique virtutibus. Neque enim omnibus possibile est per integram hebdomadam protelare seu continuare jejunium : imo nec omnes possunt sumptionem cibi differre per duos aut tres dies. A multis quoque ægritudine senioque confectis, jejunium tolerari non potest sine afflictione usque ad solis occasum. Denique non omnibus convenit enervatus infusorum leguminum esus, nec parsimonia purorum olerum omnibus apta est. Nec universis conveniens est refectio sicci panis determinata : alius enim quantitate duarum librarum non saturatur, alius vero gravatur manducatione unius libræ, sive sex unciarum. Attamen omnibus his unus est sobrietatis seu continentiæ finis, videlicet ne quis oneretur ingluvie saturitatis juxta mensuram suæ capacitatis. Non enim sola qualitas, sed etiam quantitas escarum obscurat aciem cordis, et noxium vitiorum fomitem atque ignem succendit, mente et carne pariter impinguatis.
Chapter 89 of 279