Skip to the text

Capitulum 21

De interiori pace monachi et abstinentia spirituali.

NON enim adversarius formidandus est nobis extrinsecus, quia in nobis ipsis hostis inclusus est, et intestinum in nobis quotidie geritur bellum: quo devicto, omnia quæ foris impugnant, reddentur infirma, et universa illa erunt militi Christi pacata ac subdita. Nec habemus adversarium nobis extrinsecus metuendum, si ea quæ intra sunt, subjiciantur spiritui tanquam victa ab eo. Nec credamus posse sufficere nobis solum istud corporale jejunium ad cordis perfectionem ac corporis puritatem, nisi jejunium animæ fuerit ei adjunctum. Habet namque et anima suos noxios cibos, quibus impinguata, devolvitur ad prærupta luxuriæ, etiam sine abundantia escarum carnalium. Detractio cibus est animæ, qui et dulcis est ei. Ira quoque cibus est ejus, quamvis non levis*, tamen ad horam infeliciter eam pascens, ac simul letali sapore prosternens.1 Sic et invidia cibus est mentis, eam venenatis succis corrumpens, miseramque prosperitate alieni successus jugiter excruciare non desinens. Insuper vana glo-* ria cibus est animæ, qui delectabiliter eam ad tempus permulcet, ac postmodum reddit eam omni virtute privatam, nudam ac vacuam, cunctis spiritualibus fructibus sterilem et inanem dimittens eamdem : ita ut non solum faciat deperire merita maximorum laborum, verum etiam graviora acquirat supplicia. Omnis quoque concupiscentia et evagatio cordis instabilis, est quædam refectio animæ, noxiis escis nutriens eam, atque in posterum derelinquens eam cœlestis panis ac solidi cibi inanem.

Ab his itaque vitiis sacratissimo spirituali jejunio abstinentes quantum valemus, habebimus observantiam corporalis jejunii fructuosam ac utilem. Labor enim corporalis contritioni cordis conjunctus, exhibet sacrificium Deo gratissimum, dignumque sanctitatis habitaculum per puros ac mundos recessus a rebus carnalibus. Ceterum, si corporaliter jejunantes, implicemur perniciosissimis animæ vitiis, corporalis afflictio nihil proderit nobis, pretiosiori animæ parte polluta, atque peccantibus nobis per illam substantiam, utpote animam rationalem, qua effici possumus habitaculum Spiritus Sancti. Non enim corruptibilis caro tantum efficitur habitaculum Dei ac templum Spiritus Sancti, quantum cor mundum. Oportet ergo exteriori homine jejunante, interiorem quoque a noxiis cibis seu vitiis continere : quem beatus Apostolus hortatur exhiberi præcipue purum Deo, ut Christum mereatur in se suscipere hospitem, dicens : In interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris.2

Footnotes

  1. * lenis ↩

  2. Ephes. m, 16, 17. ↩

Chapter 105 of 279