Skip to the text

Capitulum 8

Quod esca sumenda sit secundum exigentiam perfecti finis ipsius continentiæ.

VERISSIMA itaque ac probatissima Patrum sententia est, modum jejuniorum ac continentiæ tantum consistere in mensura parcitatis castigationeque corporis, et hunc omnibus esse finem perfectæ virtutis, hujus videlicet sobrietatis, in communi, ut temperemus seu refrenemus nos a cibis quos pro sustentando corpore compellimur sumere, dum adhuc eos appetimus. Quamvis enim quis corpore sit infirmus, perfectam tamen virtutem et robustis ac sanis æqualem in omnibus possidebit, si mentis rigore castiget ac reprimat desideria quæ adimpleri fragilitas carnis non exigit. Denique Apostolus ad Romanos ait: Curam carnis ne feceritis in desideriis.1 Non igitur curam carnis omnimode interdixit, sed in desideriis eam fieri prohibuit; voluptuosam diligentiam abstulit, gubernationem carnis necessariam non exclusit. Illud prohibuit, ne per diligentiam carnis ad noxias occupationes desideriorum carnalium corruamus; istud concessit, ne corpus nostrum vitio nostro destructum, explere non queat spirituales ac necessarias actiones.

Footnotes

  1. Rom. xiii, 14. ↩

Chapter 92 of 279