Capitulum 10
Quod abstinentia a cibis ac potibus non possit sufficere ad conservandam puritatem mentis et corporis.
A D integritatem mentis et corporis conservandam abstinentia ciborum et potuum sola non sufficit, nisi ceteræ quoque virtutes fuerint ei adjunctæ. Primitus igitur humilitas est discenda virtute obedientiæ, operisque afflictione, et corporis fatigatione. Pecuniarum quoque non solum est vitanda possessio, sed desiderium earum est radicitus exstirpandum. Non enim sufficit eas non habere (quod frequenter ex necessitate contingit), sed oportet nec ipsam voluntatem habendi admittere, si forsitan offerantur. Furor iræ est conterendus, dejectio tristitiæ est vincenda, vana gloria contemnenda, fastus superbiæ conculcandus. Instabiles quoque et vagi discursus distractionesque mentis, sunt per assiduam Dei memoriam refrenandi; totiesque lubrica cordis evagatio reducenda est nobis ad Dei contemplationem, quoties hostis subtilis a Dei intuitu mentem captivare atque abducere tentans, ingesserit se recessibus seu distractionibus nostri cordis.
Chapter 94 of 279