Capitulum 22
Quod ideo oporteat nos exercere continentiam corporalem, ut perveniamus ad jejunium spirituale.
SCIAMUS itaque ob hoc nos debere assumere laborem corporalis jejunii, ut per ipsum ad cordis puritatem pervenire possimus. Ceterum inaniter laboramus, si infatigabiliter sustinemus laborem corporalis jejunii intuitu finis præfati, videlicet puritatis internæ, et ipsum finem propter quem tantas toleramus afflictiones, non obtinemus. Laudabilius quoque est a prohibitis cibis animæ (utpote vitiis) abstinuisse, quam a voluntariis et minus noxiis escis corporis jejunasse. In his namque corporalibus eduliis, est simplex atque innoxia perceptio creaturæ Dei, puta visibilis cibi, per se nihil habens peccati; in illo vero, utpote esu noxiorum ciborum animæ, seu vitiorum perceptione, est primo perniciosa devoratio fratrum, de qua ait Scriptura : Noli diligere detrahere, ne eradiceris.1 Et de ira atque invidia in libro Job legitur : Etenim stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.2 Ubi pensandum, quod is qui irascitur, dicitur stultus; qui autem invidet, parvulus. Irascens namque non immerito stultus vocatur, quoniam voluntario provocatu inducit sibi mortem animæ per stimulos iræ; invidens vero parvulum et minorem se esse ostendit, quia dum invidet, testatur illum esse majorem cujus prosperitate affligitur.
Footnotes
Chapter 106 of 279