Capitulum 14
Quomodo possimus gulæ concupiscentiam superare.
PRIMO ergo concupiscentiam gulæ conculcare debemus, et mentem eousque extenuare (non solum jejuniis, verum etiam vigiliis, lectione quoque, et frequenti cordis compunctione in his in quibus mens reminiscitur se forsan illusam aut victam, nunc horrore vitiorum suorum ingemiscens, nunc desiderio perfectionis et integritatis accensa), donec talibus spiritualibus curis ac meditationibus occupata atque omnino possessa, recognoscat corporalem refectionem non tam pro jucunditate sibi concessam, quam pro onere quodam impositam, sentiatque eam datam magis ut necessariam corpori, quam ut desiderabilem animæ. Quo mentis studio et jugi compunctione detenti, retundemus lasciviam carnis quæ sumptione escarum vehementius insolescit, et noxios ejus aculeos: sicque poterimus exstinguere ubertate lacrimarum et fletu cordis fornacem corporis nostri, id est concupiscentiæ ignem, quæ inflammatur a rege Babylonis, puta diabolo jugiter subministrante nobis occasiones peccatorum ac vitia quibus tanquam naphtha et pice acrius exuramur;1 donec rore gratiæ Dei instillante cordibus nostris, ardores carnalis concupiscentiæ valeant penitus infrigidari. Hoc ergo nobis est primum certamen, hæc nostra prima probatio velut in Olympiacis pugnis: exstinguere concupiscentiam gulæ ac ventris, desiderio perfectionis. Ob hoc ergo non solum superfluus appetitus ciborum contemplatione virtutum calcandus est, sed etiam cibus naturæ necessarius non sine cordis anxietate sumendus est, tanquam castitati contrarius. Et ita deinceps instituendus est cursus vitæ nostræ, quod nunquam magis sentiamus nos avocari et impediri a spiritualibus exercitiis, quam dum compellimur descendere ad necessariam corporis curam propter ipsius fragilitatem. Quumque ad hanc necessariam curam descendimus, famulantes usui vitæ magis quam desiderio cordis, festinemus quantocius retrahere nos ab ea, tanquam ab impediente nos a spiritualibus studiis. Nequaquam enim poterimus spernere voluptates escarum præsentium, nisi mens contemplationi divinæ infixa, potius delectetur amore virtutum, quam pulchritudine rerum. Et ita quis despiciet universa præsentia tanquam caduca, quum defixerit mentis intuitum ad immobilia et æterna, jam corde contemplans beatitudinem mansionis futuræ positus adhuc in carne.
Footnotes
-
Dan. III, 19. ↩
Chapter 98 of 279