Skip to the text

Capitulum 31

Increpatio ejusdem senis quum vidisset Fratres inter spirituales collationes dormientes, et eosdem ad narrationem fabulæ otiosæ expergefactos.

DECLARAVIT idem senex diabolum esse otiosarum fabularum fautorem, spiritualium quoque collationum impugnatorem, his signis. Nam quum sermocinaretur quibusdam Fratribus de necessariis ac spiritualibus rebus, videretque eos gravissimo quodam demergi sopore, nec posse eos gravitatem somni ab oculis suis repellere; introduxit repente fabulam otiosam. Ad cujus auditionem quum vidisset eos confestim evigilasse, et aures erectas cum delectatione habere, ingemuit dicens : Nunc usque de rebus cœlestibus loquebamur, et omnium vestrum oculi deprimebantur dormitatione letali; quum vero fabula otiosa proposita est, omnes mox expergefacti, excussistis torporem somni prædominantis. Vel ex hoc ergo perpendite quis fuerit impugnator spiritualis illius collationis, quis etiam auctor atque suggestor infructuosæ fabulæ hujus exsistat. Ille utique manifestissime deprehenditur esse, qui malis congaudens, non desiit infructuosam fabulam confovere, et fructuosam collationem impugnare.

Chapter 115 of 279