Skip to the text

Capitulum 32

De epistolis combustis antequam legerentur.

NECESSARIUM reor valde, commemorare hoc opus Fratris valde solliciti circa cordis sui munditiam et contemplationem divinam. Quum enim ei de provincia Ponti missæ ac delatæ fuissent quamplures epistolæ, accipiens grandem litterarum fasciculum, et diu apud se ipsum deliberans, ait : Quantarum cogitationum causa erit mihi harum lectio litterarum, quæ inducent me ad inanem lætitiam, vel ad infructuosam tristitiam? Quam multis diebus revocabunt intentionem pectoris mei ab intenta contemplatione, per recordationem eorum qui mihi scripserunt? Post quantum tempus dirimetur concepta hæc mentis confusio, et quanto labore recuperandus est status tranquillitatis istius in qua nunc sum : si animus meus semel permotus fuerit affectu litterarum istarum, reminiscendo sermones ac vultus eorum quos tanto tempore dereliquit; et cœperit eos corde revisere, et mente ipsis cohabitare, ac spiritu interesse ? Quos certe nihil proderit corporaliter deseruisse, si corde eos incipiat intueri, et eadem rursus admiserit quorum memoriam quisque huic sæculo vere renuntians, tanquam mundo mortuus abdicavit. Hæc in pectore suo revolvens, decrevit non solum nullam epistolam aperire, sed nec ipsum fasciculum disligare, ne eorum qui scripserant, nomina intuendo, aut facies recordando, impediretur a spirituali sua intentione; sed sicut fasciculum accepit constrictum, sic igni tradidit concremandum : Ite, inquiens, cogitationes patriæ, pariter concremamini, nec me revocare tentetis ad ea quæ fugi.

Chapter 116 of 279