Skip to the text

Capitulum 34

Doctrina ejusdem senis, qualiter monachus possit acquirere scientiam Scripturarum.

SIC senex dixit Fratribus admirantibus tam præclarum lumen scientiæ ejus, et inquirentibus ab eodem sensus aliquos Scripturarum : Monachus ad Scripturarum notitiam pertingere cupiens, non debet labores suos impendere circa libros expositorum, sed potius totam mentis suæ intentionem atque industriam circa emendationem apponere vitiorum : quibus expulsis, mox oculi cordis, sublato velamine passionum, naturaliter contemplabuntur abdita Scripturarum. Nam Scripturarum abdita, nobis sunt per gratiam Spiritus Sancti promulgata, ut non exstent incognita, sed nostro vitio redduntur obscura, peccatorum velamine oculos nostri cordis obtenebrante. Quibus oculis per vitiorum expulsionem sanatis, sola sanctarum lectio Scripturarum abundanter sufficiet ad veræ scientiæ intellectum, nec expositorum informationibus indigent : quemadmodum oculi corporales nullius instructione indigent ad videndum, dummodo fuerint a caligine et cæcitate immunes. Ideo quippe inter exponentes tanta expositionum et errorum diversitas est exorta, quod plerique prosilientes ad exponendum eas, non adhibita diligentia circa purgationem propriæ mentis, lumen veritatis comprehendere nequiverunt, sentientes diversa atque contraria fidei aut sibimetipsis juxta pigritiam aut immunditiam sui cordis.

Chapter 118 of 279