Skip to the text

Capitulum 36

Descriptio eremi in qua anachoretæ morantur.

ITAQUE quum de monasteriis Palæstinæ venissemus ad urbem Ægypti quæ Diolcos appellatur, adhuc admodum rudes, et videremus ibi plurimam monachorum turbam cœnobii disciplina arctatam, ac optimo ordine, qui etiam primus est, mirifice institutam; festinavimus sagacissimo corde videre et alium ordinem monachorum excellentiorem, utpote anachoretarum, instigati ad hoc præconiis omnium illos laudantium. Hi namque anachoretæ in cœnobiis primo diutissime commorati, atque in omni regula ac virtute patientiæ ac discretionis diligenter edocti, humilitatis quoque et paupertatis virtutem adepti, universisque vitiis pure consumptis, intrant ac penetrant profunda deserti secreta, contra dæmones durissimis præliis pugnaturi. Viros igitur hujus propositi reperientes circa Nilum fluvium commorantes, in loco qui ab uno latere circumdatus eodem flumine, et ab alio latere mari, insulam reddit solis habitabilem monachis eremi secreta intrantibus (nam salsitas maris et arenarum sterilitas facit eam omni culturæ ineptam): ad hos, inquam, viros summo desiderio festinantes, admirati sumus ultra modum labores eorum, quos contemplatione virtutum et amore solitudinis patiuntur. Tantam namque sustinent aquarum penuriam, ut tali diligentia ac scrupulo eam accipiant, quali nemo frugalissimorum conservat et partitur pretiosissimum vinum.

Chapter 120 of 279