Skip to the text

Capitulum 37

Qualiter abbas Arthebius tradiderit nobis cellulam suam cum utensilibus ejus ac necessariis.

HIS itaque viris visis, quum ardor imitandi eos nos inflammaret, et præfatus Arthebius inter eos probatissimus, ad suam nos cellulam humanitatis gratia pertraxisset, nostrumque desiderium explorasset, finxit se de eodem loco velle recedere, et cœpit nobis cellulam suam offerre, tanquam inde mox discessurus, affirmans se istud facturum quamvis nos illuc non venissemus. Quamobrem nos desiderio habitationis illius accensi, tantique viri assertionibus indubitanter credentes, cellam libenter amplexi sumus, et eam cum omni supellectili et utensilibus ejus accepimus. Sicque Arthebius pia fraude de loco discedens paucis diebus, quibus pararet necessaria pro alia cella construenda, reversus post hæc, aliam sibi cellam cum summo labore construxit: quam simili caritatis circumventione, post aliquantulum tempus tradidit cum omnibus necessariis quibusdam Fratribus advenientibus, atque ibidem habitare optantibus. Ipse vero circa opera caritatis infatigabilis perseverans, tertiam sibi cellam exstruxit in qua demoraretur.

Chapter 121 of 279